Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 84 Cic. Luc. 86 () >>Cic. Luc. 88

85quando igitur potest tibi P. Geminus Quintus videri, quid habes explorati cur non possit tibi Cotta videri qui non sit, quoniam aliquid videtur esse quod non est? Omnia [Note] dicis sui generis esse, nihil esse idem quod sit aliud. Stoicumst id [Note] quidem nec admodum credibile, nullum esse pilum omnibus rebus talem qualis [Note] sit pilus alius, nullum granum. haec refelli possunt, sed pugnare nolo; ad id enim quod agitur nihil interest omnibusne partibus visa re nihil differat an internosci non possit etiam si differat. Sed si hominum similitudo tanta esse non potest, [Note] ne signorum quidem? dic mihi: Lysippus eodem aere eadem temperatione, eodem caelo aqua ceteris omnibus centum [Note] Alexandrus [Note] eiusdem modi facere non posset? qua igitur notione discereres? 86quid si in eius [Note] modi cera centum sigilla hoc anulo inpressero, [Note] ecquae [Note] poterit in agnoscendo esse distinctio? an tibi erit quaerendus

-- --

anularius aliqui, quoniam gallinarium [Note] invenisti Deliacum ilium, qui ova cognosceret?

ch. 27Sed adhibes artem advocatam etiam sensibus: [Note] 'pictor videt quae nos non videmus' et 'simul inflavit tibicen a perito carmen adnoscitur'. Quid hoc nonne videtur contra te valere, si sine magnis artificiis, ad quae pauci accedupt, nostri quidem generis admodum, nec videre nec audire possimus? Iam [Note] illa praeclara, quanto artificio esset sensus nostros mentemque et totam constructionem hominis fabricata natura



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 84 Cic. Luc. 86 () >>Cic. Luc. 88

Powered by PhiloLogic